- AGRIONIA
- AGRIONIAfesta erant apud Boestios, quae in honorem Bacchi quotannis celebrabantur. Varia autem Baccho cognomenta veteres tribuerunt; atque, ut omittam quae nihil ad institutum praesens faciunt, eorum duo sunt, benignitatis; Μειλίχιος i. e. Mitis, et Χαριδότης, quod explicat Virg. l. 1. Aen. v. 738. cum laetitiae datorem appellat. His adversantur ista Crudelitatis, Α᾿γριώνιος et Ω᾿μηςτής; eaque plut. inter se componit in Antonio. Nam cum Antonius vellet se Lieberum Patrem dici, habitu quoque et comitatu Lieberi veniret Athenad, Πόλις, inquit, ἦν πλέα Διόνυσον αὐτὸν ἀναχαλουμένων, Χαριδότην, καὶ Μειλίχιον ην᾿ γὰρ ἀμέλει ἐνίοις τοιοῦιος, τοῖς δὲ πολλοῖς Ω᾿μηςτὴς κὰ Α᾿γριώνιος. Civitas erat plena Bacchum iusum reclamantium, Laetitiae datorem, et Mitem; talisque forte nonnullis erat, pluribus autem Crudelis, et Ferus. Idque ommnino geminum est dicterio Romanorum, in Antonii collegam Caesar. Augustum, Apollinis ornatur se iactantem; Caesarem plane esse Apollinem, sed et Tortorem, quô cognomine is Deus, quâdam in parte urbis colebatur. Sueton. in Aug. c. 70. Baccho igitur Agrionio dicatum est festum AgrioniorumDe quibus nihil habeo quod in medium proferam, praeter duo Plutarchi loca: quorum alter est, l. 8. Sympos. quaest. 1. ubi tradit apud suos, in Agrioniis, Bacchum, ceu fugitivum a mulieribus investigari; easque factô quaerendi fine, dicere, apud Musas illum occultari. Οὐ φαύλως οὖν καὶ παῤ ἡμῖν εν τοῖς Α᾿γριωιίοις τὸν ΔιόνυϚον αἱ γυναῖκες ὡς ἀπδεδρακότα ζητοῦϚιν. Εἶτα παύονται, καὶ λέγουϚιν ὅτε πρὸς τἀς ΜούϚας καταπέφἐυγε, καὶ κέκρνπται παῤ ενείναις. Μετ᾿ὀλίγον δὲ τȏυ δείπνου τέλος ἔχοντος, αἰνιγματα, καὶ γρίφους ἀλλήλοις προβάλλουϚι. Non itaque inepte apud nos in Agrioniis mulieres Bacchum quaerunt, tamquam fugitivum; deinde finem quaerendi faciunt; dicuntque eum ad Mulas confugisse, atque apud eas latcre occultatum: paulo post, finitâ coenâ, sibi invicem aenigmata et griphos proponunt. Quâ ceremoniâ nihil aliud signisicari puto, quam depravatos hominum mores, animosque ferociâ temulentos, adrationis statum Musarum commerciô revocari. Alter locus est in Quaest. Graecis; ubi refert Minyae filias furore correptas, esum humanarum carnium appetivisse, Leucippamque missa sorte, filium Hippasum praebuisse dilaniandum; Quae causa fuit, cur Minyae posteros ab Agrioniis strictô gladiô Bacchi sacerdos arceret. Και γίνε ταιπαῤ ενιαυτὸν εν τοῖς Α᾿γριωνίοις φυγὴ, καὶ διωτρις ἀυτῶν ὐπὸ τȏυ ἱερέως τȏυ Διονύσου τρίφος ἔχοντος. Ε῎τρεςτι δὲ την` καταληφθεῖσαν ἀνελεῖν, καὶ ἀνεῖλεν ἐφ᾿ ἡμῶν Ζὠὶλος ὁ ἱερεύς. Et quotannis fugantur in Agrioniis a sacerdote Bacchi strictô gladiô; licetque deprehensam intersicere: Et quidem necavit aetate nostra Zoilus sacerdos. Nic. Lloydius. Vide etiam Maenolius, it. Omadius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.